Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Tobit 10

The Book of Tobit

Return to Index

Chapter 11

1


 

  cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in medio itinere contra Nineven undecimo die  

 

 


2


 

  dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum  

 

 


3


 

  si placet itaque tibi praecedamus et lento gradu insequentur iter nostrum familiae simul cum coniuge tua et cum animalibus  

 

 


4


 

  cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt  

 

 


5


 

  Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo  

 

 


6


 

  et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus  

 

 


7


 

  dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum  

 

 


8


 

  statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit  

 

 


9


 

  tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat  

 

 


10


 

  unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo  

 

 


11


 

  et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt flere prae gaudio  

 

 


12


 

  cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt  

 

 


13


 

  tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo  

 

 


14


 

  et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi  

 

 


15


 

  quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque visum recepit  

 

 


16


 

  et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum  

 

 


17


 

  dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum  

 

 


18


 

  ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo  

 

 


19


 

  et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat  

 

 


20


 

  veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus  

 

 


21


 

  et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi sunt  

 

 


Tobit 12

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: