Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

1st Chronicles 25

The First Book of the Chronicles

Return to Index

Chapter 26

1


 

  divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph  

 

 


2


 

  filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus  

 

 


3


 

  Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus  

 

 


4


 

  filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus  

 

 


5


 

  Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus  

 

 


6


 

  Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi  

 

 


7


 

  filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias  

 

 


8


 

  omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom  

 

 


9


 

  porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo  

 

 


10


 

  de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem  

 

 


11


 

  Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim  

 

 


12


 

  hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini  

 

 


13


 

  missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum  

 

 


14


 

  cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis  

 

 


15


 

  Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium  

 

 


16


 

  Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam  

 

 


17


 

  ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini  

 

 


18


 

  in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas  

 

 


19


 

  hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari  

 

 


20


 

  porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum  

 

 


21


 

  filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli  

 

 


22


 

  filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini  

 

 


23


 

  Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus  

 

 


24


 

  Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris  

 

 


25


 

  fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith  

 

 


26


 

  ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus  

 

 


27


 

  de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini  

 

 


28


 

  haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius  

 

 


29


 

  Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos  

 

 


30


 

  porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis  

 

 


31


 

  Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad  

 

 


32


 

  fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis  

 

 


1st Chronicles 27

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: